?

Log in

grigoryev_trans

(no subject)

« previous entry | next entry »
Feb. 12th, 2008 | 06:40 am
posted by: sensanome in grigoryev_trans

Omnium mortalium viam cum finissem

Adque finem dierum fusum pertulissem,

Atque sicut lilia prati cecidissem,

Quid restabit munus tunc, vobis ut liquissem?

 

Audite, o captivi mercedis amore:

Nullo fama mea stat venalis emptore!

Mortuo nec sacculi tumescent ditore,

Perpeti sed tenues manebunt frigore.

 

Aequora candentia Ponti atque pura,

Velisque vento datis celocis figura,

Pulchra mihi visa haec cito peritura,

Et perdita omnia mecum moritura.

 

His perauditis, viventes,

Ducite vitam lugentes.

 

 

 

alterteiresias
 


Tags: ,

Link | Leave a comment | Share

Comments {0}